Charter Document - 05630101
Charter Number: | 05630101 |
---|---|
Cartulary Title: | The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1153 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ranulfus comes Cestrie constabulario suo dapifero omnibusque aliis suis iusticiario vicecomiti ministris ballivis et omnibus hominibus suis clericis et laicis salutem Sciant tam posteri quam presentes me reddidisse istis tribus fratribus videlicet Mauricio Gaufrido et Thoma hereditatem suam in Cumba sicut unquam aliquis antecessorum suorum melius tenuit Quare volo et firmiter precipio quod teneant libere et quiete et honorifice per rectum servicium eorum Et precor dominum abbatem de Bordeslee quod eos protegat et manuteneat et custodiat Testibus Rogero pincerna Warino dispensatore Alano ostiario apud Gloucestriam