Charter Document - 05630093

Charter Document - 05630093


Charter Number: 05630093
Cartulary Title: The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Notification
Date: 1153
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

R comes Cestrie Rotberto dei gratia Lincolniensi episcopo Rotberto archidiacono capitulo sancte Marie Lincolnie constabulario dapifero baronibus iusticiario vicecomiti ministris ballivis et omnibus hominibus suis Francis et Anglis omnibusque prelatis et filiis sancte ecclesie salutem Sciatis me concessisse et dedisse deo et sancte Marie et sancto Iacobo et sancto Benedicto et monachis eorum in perpetuam elemosinam pro dei dilectione et pro salute anime mee et pro animabus antecessorum meorum Mintingas et ecclesiam sancti Andree de Mintingis et ecclesiam omnium sanctorum de Gouteby et duas bovatas terre et dimidiam Wimundi coci et unam bovatam terre Willelmi pincerne et terram Spilemanni qui fuit camerarius meus et quicquid habui in duabus Mintingis excepta tenura Rotberti de Fomuchun et Berengarii falconarii Et concedo quod predicti monachi et homines eorum habeant omnia aisiamenta sua in bosco meo de Mintingis ad edificia sua et ad alia negotia sua et pannagium eorum sine venditione et donatione Quapropter volo et firmiter precipio quod ipsi monachi totam supradictam elemosinam in rebus omnibus ita libere et quiete et honorifice in perpetuum teneant et habeant sicut elemosina liberius et quietius et magis honorifice potest teneri et haberi et dari Testibus Waltero de Mundevilla Normanno de Verdun Radulfo de Haia Hugone Bardo Rotberto de Buschervilla Rotberto Basset Gaufrido Mansello et Willelmo capellano apud Lincolniam

Source (click image below to view full size)