Charter Document - 05630092
Charter Number: | 05630092 |
---|---|
Cartulary Title: | The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1149 - 1151 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ranulphus comes Cestrie R dei gratia Lincolniensi episcopo R archidiacono totique capitulo sancte Marie Lincolnie dapifero baronibus iusticiario vicecomiti et omnibus hominibus suis clericis et laicis omnibusque prelatis et filiis sancte ecclesie salutem Sciatis me concessisse et dedisse deo et sancte Marie et sancto Iacobo et sancto Benedicto et monachis eorum in perpetuam elemosinam pro dei dilectione et pro salute anime mee et pro animabus antecessorum meorum ecclesiam de Goutebi que fuit Willelmi presbiteri de Segtrebroc et duas bovatas terre et dimidiam Wimundi coci et unam bovatam terre Willelmi pincerne et quicquid habui in duabus Mintingis excepta tenura Roberti de Foumchun et Beringarii falconarii Et concedo etiam quod predicti monachi et homines illorum habeant omnia aisiamenta sua in bosco meo de Mintingis ad edifieia sua et pannagium eorum et ad alia negotia sua sine vendicione vel donacione Quapropter volo et firmiter precipio quod ipsi monachi supradictam elemosinam in rebus omnibus libere et quiete in perpetuum possideant et ita honorifice sicut elemosina liberius dari potest Testibus Radulfo abbate Cestrie Widone abbate de sancto Severino Iohanne capellano Roberto Basset apud Donigtonam