Charter Document - 05630091
Charter Number: | 05630091 |
---|---|
Cartulary Title: | The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1150 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Rannulfus consul Cestrie constabulario dapifero baronibus iusticiario vicecomiti ministris et ballivis quicumque fuerint inter Riblam et Mersam et omnibus hominibus suis Francis et Anglis salutem Sciatis me omnes possessiones terras et tenementa et omnes libertates abbati Evershamie et monachis ibidem deo servientibus a Warino Ricardo Alberto Bussell et heredibus suorum prius concessas concessisse et confirmasse in omnibus et quod habeant curiam suam in Howyca de omnibus hominibus suis ita libere sicut ego habeo meam in Penwortham Concedo insuper quod habeant in bosco et moscis de Penwortham pro se et omnibus tenentibus eorum husiboldam et hayboldam ad edificandum comburendum et omnia alia negotia sua faciendum sine conturbacione heredum meorum seu quorumcumque Volo etiam et firmiter precipio quod nullus supradictos monachos de predicta concessione et confirmacione se intromittat de occasione aliqua exaccione seu demanda super timorem dei et meum foris factum sed honorifice et libere teneant in omnibus locis Et ego Ranulphus et heredes mei dictam concessionem et confirmacionem dicto abbati et conventui et successoribus eorum warantizabimus sine fine Testibus []