Charter Document - 05630088
Charter Number: | 05630088 |
---|---|
Cartulary Title: | The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1149 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ranulphus comes Cestrie archiepiscopo Eboracensi omnibusque sancte ecclesie fidelibus insuper et suis baronibus vicecomitibus ministris et omnibus hominibus suis tam clericis quam laicis tocius terre sui salutem Sciatis me reddidisse et confirmacione presentis sigilli concessisse ecclesie sancte Marie de Lancastre et monachis ibidem deo servientibus quod habeant ita bene et in pace libere et quiete ecclesias et terras et consuetudines et rectitudines et res suas et omnes illas libertates quas Rogerus comes Pictavensis predicte ecclesie dedit et concessit sicut melius et liberius tenuerunt et habuerunt suo tempore in redditibus et decimis et aliis elemosinis et beneficiis in bosco et in plano in viis et semitis in aquis et molendinis pratis pascuis et piscinis Preter hoc concessi eis Arnoay cum sua domo et mansione et cum suo servicio eis faciendo et super hec omnia omnes sancte ecclesie fideles deposco eis et omnia sua protigere et adcrescere et manutenere ut elemosinam racionabiliter constitutam Hiis testibus Normano de Verdun Willelmo filio Gilberti et Rodberto Banastre Ricardo pincerna Fulcone de Brichelhert Michaele flandrensi Iohanne capellano Rogero capellano Rogero filio Ravenchil Rogero Gernet Willelmo capellano qui hanc cartam scripsit sexto Kalendis Augusti apud Lancastram