Charter Document - 05630086
Charter Number: | 05630086 |
---|---|
Cartulary Title: | The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1147 - 1148 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Rannulfus comes Cestrie constabulario dapifero baronibus iusticiariis vicecomitibus ministris ballidis et omnibus hominibus suis Francis et Anglis salutem Sciatis me dedisse Roberto filio Hardingi et Mauricio eius filio Fifhidam in feodo et hereditate cum omnibus pertinenciis suis Quare volo et firmiter precipio quod ipse Robertus et Mauricius eius filius et heredes illorum predictam Fifhidam de me et de heredibus meis bene et honorifice teneant in villa et extra in foro et mercato in bosco et plano in pratis et pascuis in viis et semitis in molendinis et in aquis et in omnibus aliis locis cum soca et sacca et tol et them et infangethef et cum omnibus aliis consuetudinibus et libertatibus Scitote etiam quod quando eis hanc donacionem feci propter hoc dederunt mihi de recognitione xxiii marcas et ita quod pro omni servitio mihi singulis annis reddituri sunt I osturium Et nisi eis istam tenuram de Fifhida warrentizare possem escambium ad valens et ad eius warandum donarem priusquam de predicta Fifhida dissaisirentur Testibus []