Charter Document - 05630085
Charter Number: | 05630085 |
---|---|
Cartulary Title: | The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1147 - 1148 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ranulfus comes Cestrie constabulario dapifero baronibus iusticiario vicecomiti ministris et omnibus hominibus suis de Cestreshira et Francis et Anglis salutem Sciatis me reddidisse Henrico de Tuschet totam terram suam que fuit Henrici de Tuschet patris sui et Iocelini de Tuschet avi sui sicut hereditatem suam Quare volo et firmiter precipio quod ipse Henricus et heredes sui de me et heredibus meis predictam terram et tenuram teneant ita bene et honorifice et libere et quiete sicut unquam avus et pater suus melius in vita sua tenuerunt in villa et extra in foro et mercato in bosco et plano in pratis et pascuis in viis et semitis in forestis in aquis in stagnis et molendinis et in omnibus aliis locis cum soca et saca et tol et them et infangthefe et cum omnibus aliis consuetudinibus et libertatibus ita quod nec aliquis et vel suis iniuriam vel molestiam faciat super meam forisfacturam Testibus Rogero comite Herefordie et Willelmo filio Alani et Radulfo abbate Cestrie et Roberto dapifero et Hugone austricario et Serlone venatore et Roberto filio Iocerami et Henrico Putrell et Galfrido dispensatore et Ricardo pincerna et Willelmo archidiacono Cestrie et Hugone decano Derebie et Willelmo et Iohanne capellanis apud Cestriam