Charter Document - 05630080

Charter Document - 05630080


Charter Number: 05630080
Cartulary Title: The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1144 - 1146
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ranulphus comes Cestrie constabulario dapifero baronibus castellanis iusticiario vicecomitibus ministris et ballivis et omnibus hominibus suis Francis et Anglis salutem Scitote me reddidisse Wimundo filio Herberti coci totam terram que fuit patris sui et suum misterium in coquina mea ut ibi sit cocus cum aliis sicut ius suum et hereditatem suam Ea propter volo et precipio quod ipse Wimundus et heredes sui de me et heredibus meis predictam tenuram suam et rectum suum habeat integriter in coquina et extra in Mintinga Parva in bosco et plano in pratis et pasturis et omnibus aliis locis ita bene et libere sicut umquam pater suus melius habuit cum socca et sacca et tol et them et infangenthef et cum omnibus aliis consuetudinibus et libertatibus omnibus Testibus Normanno Verdun et Gilberto Neville Ricardo pincerna Hugone osturcario Rogero Belchamp Roberto Folamenum Hugone pistore Radulfo iusticiario Willelmo capellano apud Lincolniam

Source (click image below to view full size)