Charter Document - 05630077

Charter Document - 05630077


Charter Number: 05630077
Cartulary Title: The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1144 - 1146
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

R comes Cestrie constabulario dapifero baronibus vicecomiti ministris et ballidis et omnibus hominibus suis Lincolnscire Francis et Anglis salutem Scitote me dedisse in elemosinam pro salute anime mee monachis et ecclesie sancte Marie Magdalene de Hertesholm duas marcas argenti singulis annis videlicet in molendino de Bracebrige unam marcam argenti ad Pascha et alteram marcam argenti de molendino de Wadingtona ad terminum quo inde firmam accipere et recipere solebam Quare volo et firmiter precipio quod predictum redditum plenarie et integre singulis annis ad terminos constitutos habeant Quicumque autem eos inde disturbare proposuerit in forisfactum meum decidat et peccatum super eum veniat Testibus Radulfo de Haia et Willelmo Coleville et Simone filio Willelmi et Hugone Bardulf et Gaufrido Malebisse et Willelmo Haconis filio et Willelmo capellano apud Lincolniam

Source (click image below to view full size)