Charter Document - 05630073

Charter Document - 05630073


Charter Number: 05630073
Cartulary Title: The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Investiture
Date: 1144 - 1145
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Rannulfus comes Cestrie episcopo Cestrie dapifero baronibus iusticiariis castellanis vicecomitibus ministris et ballivis et omnibus hominibus suis Francis et Anglis clericis et laicis salutem Proculdubio scitote me reddidisse et dedisse Eustachio filio Iohannis totum honorem qui fuit Willelmi filii Nigelli constabularii Cestrie in rebus et dignitatibus omnibus et ipsum Eustachium constituisse hereditarie constabularium et supremum consiliarium post me super omnes obtimates et barones totius terre mee Ea propter volo et firmiter precipio desicut ei rectum suum reddidi et donavi et concessi constabulariam et honorem integrum constabularie Cestrie et totius terre mee quod in omnibus rationabiliter ei intendatis sicut corpori meo Proinde precipio quod ipse Eustachius et heredes sui de me et de heredibus meis predictum honorem et terram et tenuram totam pertinentem eidem honori scilicet constabularie teneat ita bene et honorifice et libere et quiete sicut unquam Willelmus Nigelli filius melius et liberius tenuit et sicut Willelmus constabularius eius filius in vita sua honorabilius tenuit et die qua fuit vivus et mortuus Teneat etiam ita libere et quiete sicut unquam Willelmus filius Nigelli tenebat in tempore comitis Hugonis et comitis Ricardi et tempore patris mei Rannulfi in villa et extra in foro et mercato in bosco et plano in pratis et pascuis in viis et semitis in forestis in molendinis et aquis in piscariis et stagnis et in omnibus aliis locis cum socca et sacca et tol et theom et infangetheof et cum sciris et hundredis et cum omnibus consuetudinibus et libertatibus omnibus et quietanciis Testibus Willelmo comite Lincolnie et Willelmo de Perceio et Turstano Banastre et Simone filio Willelmi et Normanno de Verdun et Ricardo pincerna et Roberto Basset et Simone de Tuschet et Gaufrido dispensatore et Ivone constabulario de Coventre Ricardo de Vernun Walchelino Maminot Hugone de Nueris Rogero de Maletot et Willelmo Malebisse Hugone de sancto Paulo et Willelmo de Veci et Huberto de Muntchanesi et Rogero Flamangville et Willelmo filio Guerini et Raginaldo Basset et Willelmo capellano et Herveo filio Willelmi et Willelmo capellano comitis Cestrie et Rogero filio Ricardi et Gisleberto de Aquila apud Coventriam

Source (click image below to view full size)