Charter Document - 05630072
Charter Number: | 05630072 |
---|---|
Cartulary Title: | The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1144 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ranulfus comes Cestrie constabulario Cestrie dapifero baronibus iusticiariis vicecomitibus ministris et ballidis castellarii de Coventre quicumque fuerit et omnibus hominibus suis Francis et Anglis salutem Sciatis me concessisse Roberto de Barow molendinum quod fecit apud vivarium de Coventre ad tenendam de me et de heredibus meis in isto primo anno quietum de omni servitio et exinde singulis annis reddendo mihi inde dimidiam marcam argenti ad oblationem meam faciendam perinde tenendo ei mansio que fuit Duisset parcarii ad se hospitandum Et volo quod ipse Robertus et heredes sui de me et de heredibus meis predictum molendinum cum omnibus pertinentiis suis ad feufirmam bene et honorifice tenent ne aliquis ab eo quicquam inde requirat Testibus comite Willelmo Lincolniensi Turstano Banaster Hugone osturcario Ivone constabulario Radulfo capellano Philippo Spileman camerariis apud Coventre