Charter Document - 05630070
Charter Number: | 05630070 |
---|---|
Cartulary Title: | The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Gift |
Date: | 1144 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ranulphus comes Cestrie constabulario suo et dapifero et cunctis baronibus suis et hominibus Francis et Anglis et amicis et vicinis tam clericis quam laicis salutem Sciatis me dedisse et concessisse Willelmo comiti Lincolnie fratri meo Watteleiam in feudo et hereditate sibi et heredi suo ad tenendam de me ac de meis heredibus et ita uti eam habui die qua sibi eam donavi et cum omnibus suis pertinentiis libere et quiete et honorifice inde reddenti servicium duorum militum in singulis annis Hec autem donatio facta est in eodem anno quo ipse met Willelmus comes Lincolnie redivit de itinere sancti Iacobi apostoli in crastina die post festum sancte Crucis quod celebratur mense Septembri Et inde sunt testes ex mea parte Willelmus de Colevilla Robertus Gravissacca Gaufridus Malabisse Ex parte vero comitis Willelmi Hadewisa comitissa Lincolnie Wido de Povilla