Charter Document - 05630064
Charter Number: | 05630064 |
---|---|
Cartulary Title: | The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Order |
Date: | 1151 - 1153 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Rannulfus comes Cestrie iusticie sui de inter Riblam et Mersam quecunque fuerit et omnibus baronibus et ministris suis et omnibus hominibus suis salutem Precipio quod abbas et conventus sancti Petri de Scropesberia habeant totam tenuram suam de inter Riblam et Mersam quam de me tenent bene et in pace libere et quiete sicut elemosinam sancte ecclesie et nominatim Gerestanam sicut carta illorum testatur quam de me habent et ita quod Ricardus filius Multonis eis integriter et plenarie servicium de predicta Gerestana faciat sicut amat amorem meum et ita quod nullus meorum quicquam de ipso Ricardo requirat quod ad predictam Gerestanam pertinuerit Clamo enim Ricardum ex toto quietum de omnibus que ad predictam Gerestanam pertinent quoniam nichil inde nisi orationes requiro Testibus comite de Clara et Cadwaldro rege Waliarum et Roberto Basset et Gaufrido dispensario apud Cestriam