Charter Document - 05630059
Charter Number: | 05630059 |
---|---|
Cartulary Title: | The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1141 - 1145 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Rannulfus comes Cestrie episcopo suo Bangoriensi et constabuloni et dapifero et omnibus baronibus suis et hominibus Francis et Anglis et Walensibus et omnibus amicis suis salutes Sciatis Robertum comitem Gloucestrie dedisse et concessisse Matilli filie sue comitisse Cestrie Campadenam et omnia eidem ville adiacentia et in bosco et in plano cum omnibus consuetudinibus ita libere et honorifice sicut ipse met eam unquam melius et liberius tenuit Et sciatis quod ego eam eodem modo sibi concedo et firmiter do Et precipio omnibus meis hominibus per fidem quam mihi debent hoc donum manutenere ad posse suum in vita mea et post descensum meum et quicumque hoc fecerint benedictionem dei et mei inde consequantur Hoc donum fuit confirmatum apud Lincolniam in vigilia apostolorum Simonis et lude et inde sunt testes Willelmus constabulo et Robertus dapifer et Robertus Grevessac et Robertus de Treveres et Galfridus dispensator et Serlo venator et Ricardus pincerna et Willelmus pincerna et Pillippus camerarius et Spileman camerarius et Willelmus capellanus et Radulfus capellanus eius filius et Mainnus capellanus et Rogerus capellanus et magister Iohannes et pluribus aliis