Charter Document - 05630058

Charter Document - 05630058


Charter Number: 05630058
Cartulary Title: The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1145 - 1146
Date type: Assigned
Resource Link(s): Cambridge University Library - MS Add 3021 (f205v)

Charter:

Ranulfus comes Cestrie constabulario dapifero baronibus vicecomiti ministris et ballivis et omnibus hominibus suis et omnibus fidelibus sancte ecclesie Francis et Anglis salutem Sciatis me dedisse pro salute anime mee deo et sancte Marie et ecclesie Thornensi et abbati et conventui totam terram et tenuram quam Hugo de Rademelde habuit in Pipewelle in hominibus in agris in bosco et plano et in omnibus aliis rebus et unam carucatam terre in Stokes cum prato eidem terre pertinenti et preter hoc totam toftam que fuit Roberti forestarii in Stokes cum omnibus aisiamentis bosci sicut Willelmus de Albeney Brito eis concessit et carta ipsius testatur Ea propter volo et firmiter precipio quod monachi Thornensis ecclesie predictam terram et tenuram solam et quietam de omni servicio et consuetudine teneant in villa et extra in foro et mercato in bosco et plano in pratis et pascuis et in stagnis et molendinis et in omnibus aliis locis sicut elemosinam sancte ecclesie ne aliquis ab eis super forisfactum meum quicquam requirat sed eos sicut corpus meum manuteneatis Teste Rogero de Molbrai et Balduino filio Gileberti et Waltero de Reinervilla et Gaufrido filio Gaufridi et Gaufrido dispensatore et Willelmo capellano et Hugone Wake apud Stanfordiam

Source (click image below to view full size)