Charter Document - 05630051
Charter Number: | 05630051 |
---|---|
Cartulary Title: | The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1141 - 1142 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
R comes Cestrie omnibus ministris et fidelibus suis salutem Notum vobis sit me recepisse monachos de Belvedeir cum omnibus rebus suis in mea advocacione et defensione sicuti meam elemosinam Precipio igitur ut ipsi monachi in sua cura et dominio habeant manerium suum de Horningwald necnon et omnia que ad ecclesiam illorum pertinent et ita libere et quiete teneant sicut unquam melius tenuerunt temporibus antecessorum meorum et nullus sub aliqua occasione se intromittat super eos de rebus eorum nisi per me Precipio etiam et concedo ut Heldewinus homo illorum se intromittat de Horningwald sic firmiter libere et quiete sicut fecit tempore Willelmi de Albineio si tamen concesserint monachi Valete