Charter Document - 05630036

Charter Document - 05630036


Charter Number: 05630036
Cartulary Title: The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1135
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus sancte matris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris quod ego Ranulphus comes Cestrie do et confirmo deo et sancte Marie et monachis de Basingwerk unam maneriam scilicet Fulebrok cum omnibus libertatibus et pertinentiis suis in campis in silvis in aquis et in omnibus aliis aisiamentis et nominatim mineriam argenti que est super terram prefatam Hanc ergo donacionem do deo et sancte Marie et monachis de ordine Saveneie pro salute anime mee et domini mei regis Henrici et omnium antecessorum meorum Quare volo et firmiter precipio ut hanc prefatam elemosinam liberam et quietam absolutam ab omni seculari actione teneant et possideant Testibus Willelmo constabulario Roberto dapifero Normanno de Verdun Turstano Banastre Ricardo pincerna Serlone venatore Gaufrido dispensatore Ricardo filio Aluredi cum ceteris pluribus apud Rueland

Source (click image below to view full size)