Charter Document - 05630028
Charter Number: | 05630028 |
---|---|
Cartulary Title: | The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1151 - 1152 |
Date type: | Internal, A.D., Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In Nomine Patris et filii et spiritus sancti amen Sanctorum prisca auctoritate patrum qui in nomine patris et filii et spiritus sancti in sancta ecclesia regiminis gubernacula hactenus tenuerunt quique suos adiutores sancteque ecclesie fundatores sua nobis industria suorumque scriptorum longa tradicione cognitos reddiderunt admoneri videmur ut ea que a temporaneis nostris in sancte ecclesie matris exaltatione facta sunt presentibus per nos manifestentur posterisque dinoscenda nobis scribentibus reserventur Nos igitur maiorum imitantes exampla iam quadam pietatis opera referamus que in Anglica terra gesta sunt a Hugone Cestrensi comite anno ab incarnatione domini millesimo nonagesimo tercio regnante potentissimo rege Willelmo atque in archiepiscopatu Cantuariensi pontificante Anselmo atque in Eboracensi pontificante Thoma Volumus vero ut religiosi atque fideles Christiani cognoscant quia iccirco nobis ista describere placuit ut que ea relegerint vel audierint deum supplicabiliori affectu pro sancte ecclesie fundatorum salute implorent et ut presentes ad regna celestia tendentes etiam inter etatis huius primates quos sequantur inveniant Igitur ad laudem et gloriam summe et individue trinitatis atque incomprehensibilis divinitatis iam proferamus que nos dicere spopondimus Hugo Cestrensis comes atque Ermentrudis cometissa devotioni religiose pia mente subditi piissimaque dei visitatione inspirati in quadam ecclesia quq constructa est in honore sancte Werburge virginis in civitate Cestrae monachos religiose viventes posuerunt concedente rege Willelmo qui deum assidue exorarent tam pro militate anime regis Willelmi et Willelmi patris eius nobilissimi regis et matris eius Mathildis regine fratrumque et sororum eius atque regis Edwardi quam pro animarum suarum salute et pro animabus patrum et matrum et antecessorum heredumque et parentum et baronum suorum omniumque Christianorum tam vivorum quam defunctorum Huic vero ecclesie sancte Werburge Hugo supradictus comes et Ermentrudis cometissa possessiones priores liberas inperpetuum et quietas concesserunt et de suis augmentaverunt habitationique monachorum abilem reddiderunt eamque abbatiam nulli omnino abbatie subditam fecerunt Postea in ea monachos et abbatem deo donante et supradicto rege Willelmo concedente constituerunt Hanc etiam et quicquid ad eam pertinet abbati et monachis dederunt videlicet Ynes Saltonam Suttonam Ceveleiam Huntitonam Bostonam Wevenam Crostonam Trochfort Clistonam Estonam Vuisdeleth Hodesleiam Weupram et dimidiam Rabbi et terciam partem de Nestuna et terciam partem de Saihala et terciam partem de Staneia et dimidiam partem de Leche et unam carrucam terre ad Pulforth et terciam partem de Burewardesleia et Edinchale et Sotewica Insuper etiam dederunt huic ecclesie in ipsa civitate de suo dominio vicum a porta de North usque ad ecclesiam et locum unius molendini ad pontem civitatis et duo maneria in Anglisi unum autem in Ros unum in Wirhalle Erberiam et in Lindesei terram decem boum et post obitum comitis vel cometisse Westonam cum appendiciis suis in Derbesiria et rectam decimam de piscatorio Etone et omnium que ei pertinent et decimam de Frodesham de molendino de piscatoria et de pullis equarum et de Weverham et de Vere et de Lech et de Roecestra et de Haurdina et de Colesul et Bissopestred et de Uppetuna de Estham et de Campedene et decimam piscatoriarum de Ruelent et decimam Anglisi de dominio suo etiam de navibus ecclesiam et terram ecclesie et decimam de dominio de Danefort et de molendinis Horum omnium supradictorum maneriorum rectam decimam in omnibus dederunt in pullis in vitulis in ovibus in porcis in lana in caseis et in aliis rebus que decimari debent Donum Westune Ermentrudis cometissa iussu comitis Hugonis posuit super altare coram domno Anselmo archiepiscopo Cantuarie et baronibus suis Ea die seiserunt santam Werburgam de Westona per decimam eiusdem Westone et per ecclesiam et terram ecclesie Estone et per terram unius carruce quam tunc presenter exhibuerunt Reliquam vero partem omnem liberam et quietam in elemosina semper in posterum post discessum illius qui prius obiret concesserunt Quin etiam baronibus suis concesserunt ut unusquisque post obitum suum rectam partem omnis substantia sue prefate abbatie daret et centum solidatas terre aliis autem secundum posse suum Teste reverendo domino Anselmo archiepiscopo Harveio episcopo Balduino monacho Rodberto filio Hugonis Willelmo constabulario Willelmo Malbanc Rannulfo dapifero Radulfo dapifero Hugone filio Osberti Ricardo Banastro Hamone de Maceio Gilleberto de Venables Ricardo de Vernon Ricardo de Rullos Bigod des Loges Rannulfo venatore aliisque quam plurimis Willelmus Mabeench dedit huic abbatie sancte Werburge Witeberiam et terciam partem Weupre et ecclesiam et decimam de Tatenhala et terrain duobus bobus et decimam de Salchale et de Claituna et de Yraduc Teste cometissa Ricardo Banaste Hugone Osberti filio Bigod des Loges Ricardo pincernario et Sirardo Rodbertus filius Hugonis capellam Cristentune et terram capellae et terram cuiusdam rustici ipsumque rusticum et quoddam molendinum terramque ipsius molendini et Chotam Ordrici et ipsum Ordricum et quendam campum iunctum huic cotae et Cryu et quandam salinam in Fulewic et duas masuras in civitate et paululum terre iuxta Bochtunestan Hoc donum concessit Hugo comes Teste Willelmo Nigelli filio et fratre eius Ricardo Rannulfo dapifero Bigod Hammone de Maceio Hugone Osberti filio Hugone Normanni filio Fulcone de Baiunvilla Unfrido de Costentin Hugo filius Normanni et Radulfus frater eius partem suam de Lostoch et ecclesiam de Cotituna et terram ecclesie et decimam et de Lay Teste Willelmo Malbeench multisque aliis Ricardus de Vernon decimam Estone et Pichetone Ricardus de Rullos ecclesiam et decimam Waveretone et Hottone et Clotone et molendini Clotone Billeheld uxor Baldrici Pecfortunam Teste Normanno de Arrecio multisque aliis Radulfus venator terram trium carrucarum in Brochetuna Hugo de Mara Reddeclivam concedente comite Teste cometissa Willelmo Nigelli filio multisque aliis Nigellus de Burceio decimam de Stortuna et de Gravesbyri et quartam partem de Gravesbyri tam de luco quam de piano Teste Garatin fratre eius Ricardo de Rullos Willelmo filio Huberti Gisleberto de Blayne Radulfus Ermuini filius et uxor eius Claricia terrain in Odecerce ad octo boves et decimam de Berlestona in Wirhale et de Verulestane in Wicesfeld et de equabus suis ubicunque sint Teste Godefrido mercatore et Nigello multisque aliis Rodbertus de Tremouz Tidelvestan Teste Rannulfo fratre suo Rodberto dapifero Wascelenus nepos Walterii de Vernon quendam agricolam et terram quatuor boum in Nessa et decimam de Prestona et terciam partem tocius substantie sue et uxoris eius Teste Gisleberto Wulmaro archidiacono Sirard capellam de Bedintone et terram quatuor boum et decimam illius manerii et decimam de Bromhale et de Waleie et de Maynes et de Westone et de Wille et post obitum omne substantie sue et uxoris sue de Cestresyra et de Mannis Teste Willelmo constabulario Hugone Osberti filio et Wimundo de Col Ricardus de Mesnilwarin decimam de Blachenoth de annona de piscatoria et de omnibus de quibus decima debet dari Teste Rogero fratre suo et Rannulfo de Beurello et Rannulfo de Walebruno Rannulfus filius Gocelini concessit decimam suam sicut pater suus dedit earn Rodbertus Putrel terram unius carruce a Maclesfeld Teste Waleranno de Baro et multis aliis Walterius de Vernon decimam equarum suarum Comes navim unam cum decem retibus ad piscandum in Anglisi inperpetuum liberam et quietam Ad festum sancte Werburge in estate concessit feiriam trium dierum Teste cometissa Willelmo pincerna Hugone camerario Willelmo Malbeenc Ricardo Banastro [] Post obitum HUGONIS comitis Ricardus comes filius eius dedit pro anima illius deo et sancte Werburge terram Wlfrici prepositi foris portam de North et molendinum de Beche et tres mansuras quietas et pacatas duas in civitate et unam extra murum Teste Willelmo conestabulario Walterio de Vernona Radulfo dapifero et aliis multis Willelmus constabularius dedit Neutonam teste Radulfo dapifero et aliis multis Hugo Malbeench dedit unam salinam in Wico suo teste Adaliza matre sua Ricardo de Praeres et Gutha et aliis multis Hugo filius Normanni dedit Gosetro et Lautonam teste Hugone de Laci et Rogero filio Normanni et Sirardo et aliis multis Ricardus de Praieres dedit Cnoctyrum teste Willelmo et Adam filiis suis et Lamberto Corbin dedit unam carrucam terre in Wirwella Roes uxor Pigoti et Hamundus de Maci dederunt Norwrdinam et ecclesiam cum omnibus que ei pertinent concedentibus et testibus filiis eorum Rogerus de Mannilwarini dedit Plumleyam cum Widone filio suo teste Willelmo Rannulfo filiis suis Ricardus pincerna dedit ecclesiam sancti Olafi et duas mansuras in civitate Rannulfus venator dedit Bradefort et unam salinam in Norhtwich concessu Ricardi comitis et Hugonis de Vernon Bourel dedit ecclesiam de Haliewelle et decimam suam et de molendino suo Herbertus wombasarius dedit terram iiii boum in Hole Rogerus de sancto Martino dedit terram duorum boum in Bebintona Willelmus de Punterleya dedit Butavari cum omnibus appendiciis suis id est ecclesia et totum manerium solidum et quietum et silvam Lestone ad rogum faciendum et ad communem usum domestici operis concessu Herberti filii sui et Alveredi domini sui et Ricardi comitis Teste Willelmo constabulario Ricardo Banastro Willelmo pincerna et aliis multis Hugo de Vernon unam mansuram in Cestra solidam et quietam Rannulfus comes nepos Hugonis comitis dedit Uppetunam cum omnibus appendiciis suis et omnibus ad eam pertinentibus solidam et quietam pro anima Hugonis avunculi sui et pro anima sua et uxoris sue Lucie et pro Rannulfo filio suo et pro animabus omnium antecessorum et successorum suorum concessu Rannulfo filii sui Teste Willelmo fratre eius Willelmo constabulario Rodberto dapifero Warino Banastro Hugone filio Osberni Osberto filio Hugonis et aliis multis Willelmus Meschinus dedit deo et sancte Werburge gcclesiam de Dissart concessu Rannulfi filii sui teste Willelmo clerico de Ruelent Willelmo fiandrensi Willelmo pincerna Matheo de Ruelent Ricardo filio Berlei et aliis multis Matheus de Ruelent dedit ecclesiam de Thurstanestona cum omnibus que ad eam pertinent teste Rodberto de Petra Ponti Rodberto Banastro Ricardo filio Berley Hugo filius Osberti dedit unam mansuram in Cestra et unum pratum quod vocatur Kingeshei Suein dedit duas bovatas in Wetenhala concedentibus filiis suis Ricardus de Cruce dedit unam mansuram in Cestra et Morsetonam Willelmus de Muhald deo et sancte Werburge Le Lay dedit pro anima sua et parentum suorum teste Hugone Malbeenc Ricardo Pagano et aliis multis qui affuerunt Leticia de Malpas dedit deo et sancte Werburge Parvam Cristentonam et Bechiam et unam mansuram in civitate teste et concedente domino suo Ricardo et fratre suo Ricardo Mailardo Rodberto Grefesac Nigello Chaldel et aliis multis Sweinus faber dedit unam mansuram ante ecclesiam sancte Werburgae Hugo filius Osberti dedit aliam iuxta illam pro dimidia Wereburtuna Willelmus filius Andree dedit cum Andrea filio suo deo et sancte Werburge magnam sopam scilicet inter domum Winebaldi vicecomitis et Hamundi Utredus Walensis dedit unam mansuram cum crophtis liberam et quietam ab omni re In nomine domini nostri Ihesu Christi ego secundus Rannulfus comes Cestrie concedo et confirmo has omnes donationes quas mei antecessores vel barones eorum dederunt dans etiam ex meo proprio dono pro salute anime mee parentumque meorum decimum denarium universi redditus mei de civitate et de omni pisce qui capitur in aqua de De Adhuc concedo deo et sancte Werburge ut loges mercatorum fiant ante portas monachorum ita quod monachi accipiant inde redditus precipiens super meum foris factum ne aliquis emat vel vendat aliquid in nundinis sancte Werburge nisi ibi Do etiam ecclesiam sancte Marie de Castello et duas mansuras ante portas monasterii unam scilicet Hugonis presbiteri qui vocatur le Leure et alteram Suargari pelliparii et terram Haagne de Chel et decimam molendinorum meorum de Cestrasiria Teste Roberto dapifero Normanno de Verdun Roberto Banastro Gileberto de Venables Willelmo Malbanc Willelmo filio Dunecan Chatwaladro rege Nortwaliarum Willelmo de Mannilwarini Roberto de Maci et Simone fratre eius et Roberto filio Picod et aliis multis Robertus de Maci et Simon frater eius dederunt deo et sancte Werburge octo bovatas in Bacfort cum omnibus rebus illis bovatis pertinentibus solutas et quietas ab omni servicio et ab omni re Simon filius Willelmi dedit decimam molendini sui de Bretebi testibus et concedentibus filiis suis et Hugone de Petraponte Alanus de Vilers dedit deo et sancte Werburge Litegade cum omnibus rebus eidem ville pertinentibus solutam et quietam ab omni servicio et omni re teste Ricardo pincerna et Ricardo Fitun et Willelmo filio Duning Et sciant tam presentes quam futuri quod ego iunior Rannulfus comes Cestrie tum pro utilitate et honore ecclesie tum pro abbatis et monachorum fratrum nostrorum prece tum quod maximum est pro salute anime mee confirmo et corroboro mea auctoritate et meo sigillo quecumque continentur in hac carta scilicet omnes donationes quas mei anticessores comites et barones vel milites vel burgenses dederunt deo et sancte Werburge Et hanc confirmationem in thesauris ecclesie in testimonium posteris repono Et precor amicos et precipio super fidem mihi debitam meo heredi omnibusque meis hominibus tam futuris quam presentibus quantinus hec omnia tam mea quam antiquorum dona sint stabilia integra et rata et ita ab omni re et consuetudine libera sola et quieta ut nichil liberatis nec in placitis nec in consuetudinibus vel in aliquibus rebus possit eis addi ulterius Valete Valeant omnes fideles in Christo []