Charter Document - 05630025
| Charter Number: | 05630025 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1143 - 1153 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit tam futuris quam presentibus quod ego Ranulphus comes Cestrie concedo et confirmo donationes omnium decimarum quas Hugo comes Ricardus filius eius aut Ranulphus pater meus dederunt ecclesie sancte Wereburge Et insuper ego ipse do predicte ecclesie pro salute anime mee et pro animabus predictorum comitum decimas omnium molendinorum meorum Cestresire et molendini de Leec precipiens omnibus ministris meis et omnibus hominibus meis super amorem et hominium michi debitum quatinus reddant predicte ecclesie per singulos annos hanc meam elemosinam ne audiam inde super forisfactum querimoniam Et si quis fecit de dominio terram tributariam sive sit rusticus sive sit firmarius qui teneat eam precipio ut reddat sancte Wereburge decimam suam ita vero quod nec clericus nec laicus faciat eis inde iniuriam Testibus Hugone Osturcario Ricardo Gaufrido dispensatore Aluredo de Cumbrai Radulfo capellano
