Charter Document - 05630009

Charter Document - 05630009


Charter Number: 05630009
Cartulary Title: The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1120
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ego Henricus rex Anglorum et dux Normannorum Ricardusque Cestrensis consul damus et concedimus pro nostrarum animarum salute nostrorumque antecessorum animarum requie ecclesiam de castello Vire cum omnibus rebus ad eam pertinentibus ac decimam omnium reddituum ad idem castellum pertinencium damus inquam et concedimus ecclesie ac monachis sancti Martini Troarni Rannulfus quoque de Prateriis eodem pacto dedit quicquid habebat in Mansiolo Berherii eidem ecclesie sancti Martini scilicet ecclesiam cum tota terra et quod suum erat in ecclesiis de Burceio et Prateriis et dimidiam partem eiusdem ville molendini terramque Hucemanie ac unam mansuram quam in Calvinolis habebat Dedit eciam dimidiam ecclesiam de Moscans ac landam que est iuxta ecclesiam criptamque Burnelli que est iuxta pontem cum ii acris et mansuram Avice omniumque suorum molendinorum ac pecorum caseorum vellerum decimam In Anglia vero apud Dalbeiam et Olosbeiam dedit duas partes decime de segetibus et firma sua pecoribus caseis velleribus ac mansuram sewardi bracheatoris In memoribus autem suis concessit ligna comburenda et faciende materiei et pasuagii decimam Porro Alverelus de Combraio nepos eiusdem heresque Rannulfi hec predicta dona concessit Dedit eciam anno MCXV in dedicatione sancte Marie Celle et sancto Martino Troarni decimam tocius panis qui de sua annona fit et decimam precii sui frumenti et annonarum que vendentur Radulfus vero vicecomes dedit ecclesiam de Campegnolis et totam decimam tali pacto quod unus suorum filiorum monachus Troarni fieret quod quidem factum est Hoc ipsum filius eius Guillelmus totum laudavit et concessit Et Guillelmus de Milleio dedit ecclesiam eiusdem ville cum xl acris terre in Milleio et ecclesiam de Calvoloco et totum Lessardbois cum ecclesia et molendinis et memore eiusdem ville quod totum filii eius Alveredus et Robertus bono animo concesserunt Et Rannulfus de Prateriis et eius homines dederunt xx acra Hec omnia predicta ego Henricus dei gratia rex Anglorum duxque Normannorum libera et quieta sancti Martini Troarnensis ecclesie et eius monachis donamus et concedimus ego et Ricardus Cestrensis consul signisque nostrarum manuum confirmamus Signum + regis Signum Ricardi + comitis

Source (click image below to view full size)