Charter Document - 05630006
Charter Number: | 05630006 |
---|---|
Cartulary Title: | The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1106 |
Date type: | Internal, Regnal, Feast |
Resource Link(s): |
British Library - Cotton MS Claudius C IX (f149r) |
Charter:
Ricardus Cestrensis comes et Ermentrudis comitissa mater eius Nigello de Oilli et Rogero filio Radulfi et omnibus baronibus de Oxenefordscira salutem et amicitiam Sciatis quia pro amore dei et anima patris mei et remissione nostrorum peccatorum concedimus hidam illam quam Droco de Andeleia dedit ecclesie Abbendonensi que est in loco qui dicitur Wdemundeslai Nos eidem ecclesie concedimus et auctorizamus perpetuo habendam solidam et quietam ab omni nostro servitio Et Rogerus filius Radulfi et successores eius sint quieti in nostro servitio quantum ad illam hidam pertinet et defendimus ut nullo modo Rogerus vel alius per eum inquietet habitantes in terra ilia Hoc autem fecimus testimonio nostrorum baronum scilicet Willelmi filii Nigelli et Hugonis filii Normanni et Ricardi Balaste et Willelmi filii Anskitilli et Ricardi filii Nigelli et domini Goiffridi capellani et aliorum Hoc actum est in sexto anno regni Henrici regis in mense maio in die pentecostes