Charter Document - 05621303

Charter Document - 05621303


Charter Number: 05621303
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1190 - 1195
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

[O]mnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Hugo Dei gratia Linc episcopus salutem in domino Cum universis nostre dicioni subditis pro nostra possibilitate teneamur sua iura illibata conservare maxime domibus religiosis debeamus intendere et possessiones illarum clipeo nostre protectionis et auctoritatis protegere defendere et manu tenere Attendentes igitur sanctitatem religiose domus ancillarum Cristi monialium de Alvingham ecclesiastica beneficia que eis sunt a Cristi fidelibus concessa sicut eis sunt rationabiliter collata prout carte donatorum testantur eis concedimus episcopali auctoritate confirmamus de quibus in presentiarum duximus propriis vocabulis exprimendas ecclesiam sancte Marie de Cokerington et ecclesiam sancti Leonardi eiusdem ville et ecclesiam sancti Adelwaldi de Alvingham et ecclesiam sancti Margarete de Kedingtun et ecclesiam sancte Helene de Calethorp que quidem ecclesiastica beneficia cum omnibus pertinentiis suis prefatis monialibus inperpetuum concedimus et nostra auctoritate confirmamus salva Linc ecclesie dignitate et episcopalibus dign[itate] et consuetudinibus Quod ut ratum habeatur et firmum presenti scripto et sigillo nostro duximus confirmandum Testibus Hamone Lincolniensi decano magistro Rogero archidiacono Leicestrie magistro Ricardo

Source (click image below to view full size)