Charter Document - 05621302

Charter Document - 05621302


Charter Number: 05621302
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Protection
Date: 1188 - 1204
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Gerardus de Canvill omnibus ballivis et ministris suis magnis et parvis et omnibus hominibus totius comitatus Linc salutem Precipio quod manu teneatis et protegatis defendatis magistrum Rogerus ordinis de Sempingham et omnes domos et homines et res et possessiones illius ordinis sicut dominicas res domini regis et prohibeo ne memorato magistro vel domibus eius aut hominibus aliquam molestiam faciatis vel ab aliquo fieri permittatis vel aliquis ab eis exigatis aut fieri permittatis contra libertates quas dominus rex eis carta sua confirmavit super foris facturam x librarum argenti sicut in carta domini regis continetur Quia ipse dominus rex mihi nominati precepit ut curam et custodiam predictarum predictarum domorum habeam sicut dominicarum rerum eius Quod si forte eis quisquam in aliquo foris fecerit precipio ut sine dilatione plenarium iustitiam inde eis fieri faciatis ne oporteat eos conqueri domino regi vel iustitiis vel mihi pro defectu vestro

Source (click image below to view full size)