Charter Document - 05621301

Charter Document - 05621301


Charter Number: 05621301
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Protection
Date: 1154 - 1168
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Henrici rex Anglie et dux Normannie et comes Andegavie iustitariis vicecomitibus et omnibus ministris suis totius Anglie salutem Precipio quod manu teneatis et protegatis omnes domos et omnes res et possessiones magistri Gileberti de Sempingham et fratrum suorum ubicumque fuerint in balliis vestris sicut meam propriam et dominicam elemosinam Et prohibeo ne patiamini quod aliquis eidem Gileberto vel fratribus suis vel rebus eorum aliquam inuriam vel contumeliam faciat contra libertates et liberas consuetudines quas eis concessi et carta mea confirmavi super foris facturam meam Et siquis eis vel rebus suis foris fecerit vos eis sine dilatione plenarium faciatis iustitiam que ipsi et omnes res et omnes possessiones sunt in mea manu et custodia et protectione Teste Roberto comite Legr apud Westm

Source (click image below to view full size)