Charter Document - 05621297

Charter Document - 05621297


Charter Number: 05621297
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1175 - 1225
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

[S]ciant omnes presentes et futuri quod ego Willelmus Levolant assensu uxoris mee Asceline et heredum meorum dedi et concessi et hac carta mea confirmavi inperpetuum Deo et beate Marie et sanctimonialibus de Alvingham et fratribus earum clericis et laicis pro salute anime mee et pro anima patris mei et matris mee et omnium antecessorum meorum donationem quam Rainerus de Waxtunesham fecit eis sicut carta eius testatur videlicet totam terram et edificia que habui apud sanctum Botulphum scilicet viginti quatuor pedes in latitudine versus forum a domo que fuit Arkilli versus viam ex parte orientis reddendo mihi annuatim decem denarios et heredibus meis post me pro omnibus servitiis et consuetudinibus Hanc vero terram et edificia cum pertinentiis warantizabo ego et heredes mei prenominatis sanctimonialibus et fratribus earum versus omnes homines Hiis testibus []

Source (click image below to view full size)