Charter Document - 05621294

Charter Document - 05621294


Charter Number: 05621294
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1175 - 1200
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

[S]ciant tam presentes quam futuri quod ego Willelmus le Volant concessi et dedi et hac mea carta confirmavi Reinero de Waxtunesham totam terram quam habui in villa sancti Botulphi scilicet xxiiij pedum in latitudine versus forum a domo que fuit Arkilli versus viam ex parte orientis pro humagio et servitio suo et pro centum solidis quos ipse Reinerus mihi dedit ei et heredibus suis tenendam de me et heredibus meis in feodo et hereditate reddendo inde mihi annuatim decem denarios pro omni servitio ad feriam sancti Botulphi ita quod per hos x denarios erunt quieti Reinerus et heredes sui de omnibus auxiliis et demandis et omnibus aliis rebus libere et quiete et honorifice Hanc autem terram warantizabo ego et heredes mei illi et heredibus suis versus omnes homines Et si ipsam ei warantizare non potero dabo ei escambium ad plenam valentiam predicte de hereditate mea in Wibtona Hiis testibus []

Source (click image below to view full size)