Charter Document - 05621255

Charter Document - 05621255


Charter Number: 05621255
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1213 - 1229
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

[C]unctis Cristi innotescat fidelibus presentibus et futuris quod ego Rogerus Pincun filius Radulfi Pincun de Cuningesby concessi et hac mea presenti carta confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Alvingham in liberam puram et perpetuam elemosinam tres bovatas terre arabilis in territorio de Cunigesby sine aliquo retene mento cum omnibus pertinentiis suis in pratis et pascuis et mariscis et in omnibus locis et duas mansuras in eadem villa et quandam culturam terre xij percarum in latitudine que tendit ad aquilonem a curia fratrum usque ad brueriam et tantum pasture quantum pertinet ad tres bovatas terre illius ville que Radulfus Pincun pater meus predicto conventui dedit in elemosinam puram et perpetuam habenda et possidenda libere quiete et pacifice inperpetuum in omnibus et per omnia sicut carte predicti Radulfi patris mei eidem conventui inde testantur Insuper etiam dedi eis et confirmavi et quietas clamavi de me et de heredibus meis puras et perpetuas duas acras prati et unam perticatam in Pinceundeile que pertinent ad predictas tres bovatas terre quas etiam idem conventus clamavit adversus me et iure obtinuit Has autem prefatas tres bovatas terre cum pertinentiis et duas predictas mansuras et predictam culturam terre et prefatam pasturam et prefatas duas acras prati et perticatam cum omnibus pertinentiis suis et libertatibus et aisiamentis infra villam ipsam et extra ego prefatus Rogerus Pinceun et heredes mei warantizabimus defendemus et acquietabimus predicto conventui ab omni terreno servitio et seculari exactione erga regem et dominos et omnes homines et omnes calumpnias inperpetuum fide mea interposita in manu Thome prioris eiusdem domus qui hanc cartam meam presentem propria manu scripsit Hiis testibus []

Source (click image below to view full size)