Charter Document - 05621254

Charter Document - 05621254


Charter Number: 05621254
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1148 - 1180
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

[C]unctis innotescat Cristi fidelibus quod ego Radulfus Pinceun consensu et assensu uxoris mee Ysabele et omnium heredum meorum concessi et dedi Deo et ecclesie sancte Marie de Alvingham et conventui sanctimonialium et fratrum earum unam bovata terre arabilis in territorio de Cuningesby cum omnibus que ad illam pertinent in pratis in pascuis in mariscis et in omnibus locis scilicet octavam partem plenaria mee tenure in Cuningesby et duas mansuras que iacent inter mansuram fratrum et mansuram Roberti Compere et quandam culturam xij percarum in latitudine que tendit apud aquilonem a curia fratrum usque ad brueriam et tantum pasture quantum pertinet ad unam bovata terre illius ville Hec omnia ego Radulfus Pinceun et uxor mea et heredes mei concessimus et dedimus predictis sanctimonialibus in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni exactione et consuetudine et seculari servitio inperpetuum possidenda et contra reges et dominos et omnes homines warantizabimus quam gratiam pro gratia a predictis fratribus scilicet sex marcas argenti accepimus Hii sunt testes []

Source (click image below to view full size)