Charter Document - 05621251
| Charter Number: | 05621251 |
|---|---|
| Cartulary Title: | An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Gift |
| Date: | 1162 - 1206 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
[C]unctis Cristi innotescat fidelibus quod ego Radulfus Pinceun et uxor mea Ysabela et Rogerus filius noster et heres consilio et assensu domini nostri Thome de Arcy et amicorum et heredum nostrorum dedimus et hac nostra confirmavimus carta in puram et perpetuam elemosinam Deo et ecclesie sancte Marie de Alvingham et conventui sanctimonialium et fratrum ibidem Deo servientium tres bovatas terre arabilis in territorio de Cunigesby in culturis meis propinquiores soli simul iacentes cum omnibus que ad illas pertinent in pratis et pascuis et mariscis et in omnibus locis et duas mansuras inter mansuram fratrum et mansuram Roberti Cumbper iacentes et quandam culturam xij percarum in latitudine que tendit apud aquilonem a curia fratrum usque ad brueriam et tantum pasture quantum pertinet ad tres bovatas terre illius ville Hec omnia ego Radulfus Pinceun et uxor mea et filius meus Rogerus et heres et heredes nostri warantizabimus et acquietabimus predictis monialibus et fratribus omnia prenominata ut puram et perpetuam elemosinam nostram liberam et quietam ab omni terreno servitio et exactione inperpetuum possidenda erga dominos et omnes homines fide nostra interposita in manu Ricardi subdiaconi de Alvingham Hiis testibus []
