Charter Document - 05621242
Charter Number: | 05621242 |
---|---|
Cartulary Title: | An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Gift |
Date: | 1206 - 1254 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[S]ciant omnes tam presentes quam futuri quod ego Radulfus filius Willelmi Hurtequarter dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Alvingham in puram et perpetuam elemosinam sicut aliqua elemosina liberius dari potest viris religiosis totam terram meam in Nort Cuningesby que iacet ante portam fratrum de Alvingham ibidem manentium et tendit adversus brueriam versus aquilonem et terram meam que iacet inter viam de Burtun et terram domini Normani de Arcy versus meridiem que tendit de Sic versus orientem ultra viam de Flikesburc versus aquilonem et duas selliones que iacent propinquiores terre predictorum fratrum de Alvingham que tendunt a via que iacet iuxta croftum Rogeri Pincun ab aquilonali parte usque ad viam de Burtun versus meridiem et dimidiam acram terre apud Quab et terram que iacet ad terminum culture mee propinquioris soli et tendit ad Maregate versus occidentem et iacet inter terram predictorum fratrum ex meridionali parte et terram ecclesie ex aquilonali parte Preterea dedi eis duas acras terre in Cristingge que tendunt de Cristingge ab australi parte usque ad Haltun Sancti versus occidentem Hec autem dedi ego Radulfus Hurtequarter consensu et assensu Hybrie matris mee predicto conventui de Alvingham pro salute anime mee et matris mee et pro animabus patris mei et omnium antecessorum meorum Et ego et heredes mei warantizabimus et defendemus et acquietabimus de omni servitio et seculari exactione et consuetudine que sunt vel esse possunt predictam terram predicto conventui de Alvingham erga omnes homines inperpetuum Hiis testibus []