Charter Document - 05621240
| Charter Number: | 05621240 |
|---|---|
| Cartulary Title: | An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Notification |
| Date: | 1486 |
| Date type: | Internal, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Noverint universi per presentes nos Iohannem Burton priorem de Alvingham et eiusdem [loci] conventum recepisse et die confectionis presenti habuisse de Roberto Schiffeld armigero quatuor marcas legalis monete Anglie pro termino sancti Barnabi apostoli proximo futuro et pro uno anno integro ad dictum festum pro firma grangie nostre de Northconyngsby in comitatu Linc et integra solutione eiusdem anni ac omnium aliorum debitorum nobis per prefatum Robertum autem datum presenti qualitercumque debitorum de quibus quidem quatuor marcis fatemur nos fore solutos dictumque Robertum et executores suos inde esse quietos per presentes sigillo nostro communi signatas sexto die Maii anno regni regis Henrici septimi primo
