Charter Document - 05621237
Charter Number: | 05621237 |
---|---|
Cartulary Title: | An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1234 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[H]ec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Linc die dominica proxima post festum sancti Luce anno regni regis Henrici filii regis Iohannis decimo viij coram abbate de Barden Willelmo de Ebor Roberto de Ros Radulfo de Norwyc et Normano de Arcy iustitiariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Agnetem que fuit uxor Galfridi de Turribus petentem et Rogerum priorem de Alvingham tenentem de tertia parte quatuor bovatarum terre et dimidie cum pertinentiis in Kaburne quam tertiam partem predictam Agnes clamabat esse de rationabili dote sua que eam contingit de libero tenemento quod fuit predicti Galfridi quondam viri sui in eadem villa et unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predicta Agnes remisit et quiete clamavit de se eidem priori et successoribus suis et ecclesie sue de Alvingham totum ius et clamium quod habuit in tota predicta tertia parte cum pertinentiis nomine dotis inperpetuum Et pro hac remissione quieta clamatione fine et concordia idem prior dedit predicte Agneti duas marcas et dimidiam argenti