Charter Document - 05621228

Charter Document - 05621228


Charter Number: 05621228
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1186 - 1234
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

[U]niversis sancte matris ecclesie filiis presentibus et futuris Galfridus de Thurs filius Gilberti de Thurs salutem Noveritis universi me divini pietatis intuitu consilio etiam et assensu uxoris mee Agnetis concessisse et hac mea carta confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Alvingham in liberam et puram et perpetuam elemosinam omnes toftos et omnes terras in villa de Kaburn et in eiusdem territorio et omnes pasturas tam ovibus et agnis quam animalibus et porcis cum omnibus pertinentiis suis libertatibus et aisiamentis infra villam ipsam et extra habenda et tenenda ita libere et quiete et pacifice per omnia sicut carte quas inde habent de predicto Gilberto patre meo eis testantur Hanc autem concessionem et confirmationem feci predicto conventui pro salute anime mee et Agnetis uxoris mee et omnium antecessorum et heredum meorum ut nobis eternaliter proficiat Ego vero Galfridus et heredes mei post me warantizabimus et acquietabimus omnia prenominata in toftis et terris et pasturis cum eorum pertinentiis predicto conventui erga regem et dominos et omnes homines et omnes calumpnias de omnibus rebus inperpetuum sicut liberam puram et specialem elemosinam nostram Hiis testibus []

Source (click image below to view full size)