Charter Document - 05621225

Charter Document - 05621225


Charter Number: 05621225
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1175 - 1225
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

[N]otum sit Cristi fidelibus presentibus et futuris quod ego Gilbertus de Turs de Kaburn dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Alvingham in puram et perpetuam elemosinam pasturam trecentis ovibus in campis de Caburna ex utraque parte predicte ville videlicet in illa pastura que vocatur Lauerdraik scilicet ex parte del su de Kaburna de Sudale usque ad viam de Caster et sicut pastura predicte ville durat ex illa parte et ex parte aquilonali eiusdem ville de Rossedaile usque ad viam de Caster et omnino sicut pastura predicte ville durat in illa parte Hanc vero pasturam dedi eis pro salute anime mee et omnium antecessorum meorum et heredum Et ego Gilbertus prefatus et heredes mei warantizabimus prenominatam pasturam cum omnibus pertinentiis suis predicto conventui de Alvingham sicut puram et specialem elemosinam nostram et defendemus eam de omnibus servitiis erga omnes homines inperpetuum Hiis testibus []

Source (click image below to view full size)