Charter Document - 05621224
| Charter Number: | 05621224 |
|---|---|
| Cartulary Title: | An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1175 - 1225 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
[O]mnibus sancte matris ecclesie filiis presentibus et futuris Gilbertus de Thurs filius Galfridi de Thurs de Kaburn et sponsa sua Ulia et Galfridus filius et heredes sui salutem Sciatis nos dedisse et hac presenti carta nostra confirmasse Deo et beate Marie et sanctimonialibus de Alvingham et fratribus earum clericis et laycis unum toftum in Kaburn quod fuit Rogeri filii Thori et pasturam ad trecentas oves et ad sex animalia et decem porcos cum libero introitu et exitu ex utraque parte predicte ville ad communem pasturam excepta libera pastura nostra inter Rossedale et Sudale usque ad publicam stratam in puram et perpetuam elemosinam pro salute nostra et omnium antecessorum nostrorum Nos vero warantizabimus et acquietabimus hanc predictam elemosinam erga regem et dominos et omnes inperpetuum fide nostra interposita et sigillo nostro attestante Hiis testibus []
