Charter Document - 05621221

Charter Document - 05621221


Charter Number: 05621221
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1175 - 1225
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

[C]unctis Cristi fidelibus Gilbertus de Thurs salutem Noverit universitas vestra me consilio et assensu uxoris mee Ulie et filii mei et heredis Galfridi dedisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate virgini Marie et conventui de Alvingham pro salute anime mee et omnium parentum meorum in puram et perpetuam elemosinam duas bovatas terre arabilis in territorio de Kaburn ex una parte ville et totidem ex altera parte eiusdem ville cum tofto quod fuit Osberti pelliparii in Caburn ad idem feudum cum ipsis bovatas pertinente scilicet ex australi parte memorate ville ad orientem iuxta Thedic quatuor perticatas in latitudine et totum in longitudine que iacent inter terras Roberti hominis Templariorum et Osberti filii Legerde et ab inde modicum versus occidentem sex perticatas in latitudine et totum in longitudine inter terras Osberti filii Symonis et Radulfi filii Ricardi sex vero perticatas in latitudine et totum in longitudine contra toftum Willelmi de Alesby item super Suthlanges septem perticatas in latitudine et totum in longitudine inter terras Hugonis le Norreis et Osberti filii Legarde ex boreali vero parte ville apud Wandailes tres perticatas in latitudine et totum in longitudine iuxta terram Willelmi de Karletun et ex inde versus occidentem tres perticatas in latitudine et totum in longitudine item iuxta terram Willelmi de Karletun iuxta curiam Henrici clerici percatam unam et dimidiam in latitudine et totum in longitudine propinquiores eidem curie ad orientem contra curiam Willelmi de Karletun ad aquilonem quatuor perticatas in latitudine et totum in longitudine item Hevedland quoddam quod est propinquius de Pollerethornes ad orientem scilicet duas perticatas in latitudine et totum in longitudine Preterea dedi et confirmavi prefato conventui in puram et perpetuam elemosinam pasturam centum ovibus in territorio de Kaburna preter aliam pasturam ovium quam habent de me cum libero introitu et exitu ex utraque parte ville ad communem pasturam excepta propria pastura mea inter Rossedale et Suthdale usque ad publicam stratam Predictum autem toftum et predictam pasturam centum ovium et predictas duas bovatas terre dedi et confirmavi prefato conventui in puram et perpetuam elemosinam liberas et quietas ab omni servitio et exactione seculari Et ego et heredes mei post me warantizabimus hec omnia prenominato conventui et acquietabimus erga regem et dominos et omnes homines Hiis testibus []

Source (click image below to view full size)