Charter Document - 05621215
Charter Number: | 05621215 |
---|---|
Cartulary Title: | An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Gift |
Date: | 1147 - 1264 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[S]ciant presentes et futuri quod ego Walterus de Grimesby clericus concessi dedi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Alvingham totam terram meam iacentem ultra ripam de Grimesby inter terram que fuit quondam Rogeri Stirthup et terram abbatis de Kyrkestal in Ayrisdale cum tota longitudine et latitudine sua tenendam et habendam in liberam et perpetuam elemosinam libere quiete integre et pacifice et honorifice reddendo inde annuatim mihi et heredibus meis duodecim denarios ad festum sancti Michaelis pro omni seculari servitio exactione et demanda Et ego predictus Walterus clericus et heredes mei totam predictam terram cum tota longitudine sua et latitudine sicut predictum est predictis Deo et conventui de Alvingham warantizabimus et defendemus in perpetuum Et ut hec mea donatio et concessio rata et stabilis inperpetuum permaneat presens scriptum sigilli mei inpressione roboravi Hiis testibus []