Charter Document - 05621210
Charter Number: | 05621210 |
---|---|
Cartulary Title: | An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1301 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis ad quos presens scriptum pervenerit Philippus filius domini Willelmi de Chauncy miles salutem in domino Noveritis me pro me heredibus et assignatis meis concessisse et confirmasse priori et conventui utriusque sexus de Alvingham in liberam et puram et perpetuam elemosinam solutam et quietam ab omni terreno servitio omnes terras et tenementa que et quas habuerunt in villa et territorio de Suynehop die beati Augustini episcopi mense Augusti anno domini MCCC primo ex donatione et feodo antecessorum meorum sic carte fines et alia scripta inter antecessores meos et dictos religiosos confecta plenius testantur Concessi preterea pro me heredibus et assignatis meis dictis religiosis et successoribus suis quod bercariam suam que dicitur Orty cum placea in qua sinuatur et cum omnibus fossatis suis quibus circumcluditur in proprium separale sunt omni tempore cuiuslibet anni habeant et teneant inperpetuum Concessi etiam pro me heredibus et assignatis meis dictis religiosis et eorum successoribus plenam potestatem omnes terras suas in dicto territorio colendi operandi compos standi quocumque tempore voluerint et vesturas terrarum predictarum ubicumque et quandocumque eis placuerit libere cariandi cum libero introitu et exitu ad dictam bercariam suam et ad omnes terras suas in campis de Suynop absque mei heredum aut assignatorum meorum aut alicuius alterius nostro nomine inquietatione et impedimento inperpetuum ita videlicet quod animalia dictas terras colentia compos stantia seu vesturas ipsarum terrarum et alia necessitate sua cariantia per me heredes aut assignatos meos seu per aliquem nostrorum in veniendo operando seu redeundo pro eorum pastu non occo nentur capiantur gravetur aut imp arcentur dum tamen gratis ad pascendum non disiungantur vel in carris bigis aut carucis ad liberam depascendum maliciose teneantur Ad hec concessi pro me heredibus et assignatis meis dictis religiosis et eorum successoribus liberam potestatem omnes terras suas friscas iacentes vel incultas in eodem territorio in campo seminato quamdiu fuerit in defenso pro libito suo cum quibuscumque animalibus seu pecoribus in funibus vel teris pacifice et quiete pasturandi Ac etiam omnia animalia seu pecora aliorum in bladis separabilibus seu friscis eorum quam diu fuerint in defenso inventa per quemcumque canonicum seu conversum suum capiendi et per quemcumque seculare quem cum eorum aliquo venire contigerit ad parcum meum heredum aut assignatum meorum de Suynop fugandi et ibi per ballivos manerii qui pro tempore fuerint secundum legem regni retinendi quousque eisdem religiosis pro dampnis que sustinuerint rationabiliter fuerit satisfactum Ad quod fideliter observandum et faciendum concedo et volo me heredes et assignatos meos teneri et presenti scripto firmiter obligari nec licebit mihi nec heredibus nec assignatis meis nec alicui nomine nostro ser chariam collectam seu chaciam de omnibus vel bidentibus dictorum religiosorum in campis de Suynop pascentibus numerandi causa facere nec tamen quantum per annum ad plus et hoc per pastores proprios eorundem ad hoc premunitos qui dictas oves vel bidentes ad manerium de Suynop fugabunt et id est incontinenti eodem die munerabantur absque dampno et lesione ipsarum ovium seu bidentum et statim dictis pastoribus ad pasturam suam re chalciane liberabuntur Concessi etiam remisi et omnino in perpetuam quietum clamavi pro me heredibus et assignatis meis dictis religiosis et eorum successoribus xij denarios argenti quos annuatim ab eisdem ratione dominii mei pro salario messoris mei de Suynop hactenus exigebam ita quod nec ego nec heredes nec assignati mei nec aliquis nostre nomine quicquam iuris vel clamii in predictis xij denariis nec in aliqua eorum parte exigere decetero vel vendicare poterimus Et ego Philippus et heredes et assignati mei omnes terras et tenementa predicta ac etiam omnia et singula in presenti scripto contenta cum pertinentiis iuribus libertatibus commoditatibus et aysiamentis suis omnimodis dictis religiosis et eorum successoribus in liberam puram et perpetuam elemosinam solutam et quietam ab omni terreno servitio et demandis universis warantizabimus et de omnibus acquietabimus et defendemus contra omnes homines inperpetuum Et predictus prior pro se et successoribus suis concessit quod ipse nec successores sui utriusque sexus aliquid iuris vel clamii in prenominatis articulis ultra concessiones et confirmationes predictas exigere vel vendicare poterunt in futurum In cuius rei testimonium presenti scripto in modum cyrograffi confecto sigilla nostra apposuimus Hiis testibus []