Charter Document - 05621197

Charter Document - 05621197


Charter Number: 05621197
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Lease
Date: 1200 - 1264
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

[C]unctis Cristi fidelibus prior et conventus de Alvingham salutem in domino Noveritis nos dimisisse et presenti carta nostra confirmasse Rogero filio Wygoti de Beseby et heredibus suis unum toftum cum crofto in Neutona quod habemus ex dono Walteri Bec quod iacet inter toftum Rogeri filii Rumphari et toftum monachorum de Parco Lude quod Gilbertus filius Roberti aliquando tenuit tenendum et habendum de nobis libere et quiete in feodo et hereditate reddendo inde nobis annuatim duodecim denarios ad duos terminos scilicet sex denarios infra octabas Pasche et sex denarios infra octabas sancti Michaelis pro omni servitio et consuetudine ad nos pertinentibus Redditus autem iste assignabitur specialiter Lecie filie sue ad lineum pannum tota vita sua Post decessum vero illius cedet in usus communes domus Nos vero predictum toftum predicto Rogero et heredibus suis warantizabimus quamdiu datores nostri illud nobis warantizaverint Teste Deo et capitulo nostro

Source (click image below to view full size)