Charter Document - 05621184
Charter Number: | 05621184 |
---|---|
Cartulary Title: | An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Gift |
Date: | 1150 - 1206 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[S]ciant tam presentes quam futuri quod ego Osbertus miles de Neutona et Margeria uxor mea consilio et assensu heredum nostrorum dedimus et hac carta confirmavimus Deo et beate virgini Marie et conventui de Alvingham quatuor perticatas terre arabilis in territorio de Neuton ad Langemerehau propinquiores terre quam idem conventus habet ibi et unam aliam acram terre arabilis propinquiorem de ortis in brueria Et concessimus predicto conventui totam communem pasturam nostram in campis de Neutona salva pastura propriis omnibus nostris et hominum nostrorum et remisimus omnes querelas et calumpnias quas hactenus habuimus erga eundem conventum Concessimus etiam quod si nos vel homines nostri terram aliquam ad firmam vel ad mercedem dimiserimus illis per ceteris omnibus dimittetur pacem quoque et fidelitatem eis sicut fratribus nostris et sororibus in omnibus servabimus warantizando hec eis inperpetuum per nos dum vixerimus et post nos per heredes nostros pro Dei amore et salute animarum nostrarum Hiis testibus []