Charter Document - 05621179
| Charter Number: | 05621179 |
|---|---|
| Cartulary Title: | An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Manumission |
| Date: | 1207 - 1243 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
[S]ciant universi Cristi fideles presentes et futuri quod ego Willelmus de Wella coram curia mea concessi et manumisi et hac mea presenti carta confirmavi priori et conventui de Alvingham Matheum hominem et nativum meum cum tota sequela sua et cum omnibus catallis suis libere et quiete et solute de me et de heredibus meis Et ego et heredes mei warantizabimus prefatum Matheum et totam sequelam suam et omnia catalla sua predictis priori et conventui contra omnes homines inperpetuum Pro hac igitur concessione et donatione et manumissione et presenti confirmatione prefati prior et conventus dederunt mihi duas marcas sterlingorum Hiis testibus []
