Charter Document - 05621178
Charter Number: | 05621178 |
---|---|
Cartulary Title: | An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1207 - 1243 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[S]ciant universi Cristi fideles presentes et futuri quod ego Willelmus de Wella concessi et quiete clamavi et hac mea presenti carta confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Alvingham in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et terrena exactione totam terram quam Eudo filius Radulfi de Greinesby dedit eidem conventui et carta sua confirmavit videlicet totam illam terram cum tofto quam Petrus Sicke tenuit de feudo meo in Neutona et medietatem totius terre quam Ascerus filius Agmundi quondam tenuit cum suis pertinentiis in predicto territorio de Neutona per omnia et in omnibus sicut continetur in cartis quas predictus conventus habet de predicto Eudone Hanc autem concessionem et confirmationem ego et heredes mei warantizabimus predicto conventui contra omnes homines inperpetuum Hiis testibus []