Charter Document - 05621164

Charter Document - 05621164


Charter Number: 05621164
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1150 - 1200
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

[C]unctis Cristi fidelibus Osbertus Walbert salutem Sciatis me concessisse et hac carta mea presenti confirmasse Deo et sancte Marie et sanctimonialibus de Alvingham et fratribus earum in puram et perpetuam elemosinam totam terram quam Willelmus filius Thorstani tenuit in Neutona de feudo meo Hec autem feci petitione ipsius Willelmi et pro salute mea et pro animabus patris mei et matris mee et omnium antecessorum meorum necnon et pro salute omnium heredum meorum Hec vero omnia warantizabo et acquietabo eis et heredes mei post me erga regem et dominos et omnes homines inperpetuum sicut puram et specialem elemosinam meam Hiis testibus []

Source (click image below to view full size)