Charter Document - 05621156

Charter Document - 05621156


Charter Number: 05621156
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Submission
Date: 1172
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

[C]unctis innotescat fidelibus quod ego Osbertus Walbert concessi et dimisi conventui sanctimonialium et fratrum de Alvingham unam bovata terre in territorio de Neutona cum omnibus pertinentiis suis et asyamentis in perpetuam possessionem pro tribus solidis mihi vel heredibus meis annuatim reddendis videlicet decem et octo denarios ad festum sancti Botulphi et totidem ad festum sancti Martini illam scilicet bovata quam Topa tenuit Hanc vero prescriptam terram liberam et quietam ab omni servitio et consuetudine pro predicto servitio predictis fratribus dedi et contra reges et dominos et omnes homines warantizare in manu Rogeri de Nevilla affidavi salvo tam regali servitio Et quia prenominati fratres xxx iij solidos scilicet firmam xj annorum mihi in anno ab incarnatione domini MCLXXIJ reddiderunt ipsi fratres quites usque ad annum ab incarnatione domini MCLXXXIIJ erunt Huius concessionis admissionis hii sunt testes []

Source (click image below to view full size)