Charter Document - 05621146
Charter Number: | 05621146 |
---|---|
Cartulary Title: | An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1148 - 1197 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[N]otum sit omnibus qui hoc cirographum audiunt et legunt quod hec est conventio inter conventum de Alvingham et Hugonem Bec quod conventus predictus concessit et ex toto quitum clamavit eidem Hugoni et heredibus eius operationem de hominibus de Neutun quam idem conventus solebat capere de eis Et sciendum quod idem conventus faciet forinsecum servitium tantum de duabus bovatas terre scilicet de bovata que fuit Willelmi filii Thurstani et de bovata que fuit Topa Testibus []