Charter Document - 05621142
| Charter Number: | 05621142 |
|---|---|
| Cartulary Title: | An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Gift |
| Date: | 1154 - 1178 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
[N]otum sit omnibus legentibus et audientibus litteras has quod ego Walterus Bec pro amore Dei et pro redemptione anime mee et omnium parentum meorum concessi et donavi ecclesiam sancti Petri de Neutun sanctimonialibus de Alvingham et fratribus ibi in sancta religione Deo servientibus in elemosinam et omnes apne titias que pertinet ad eandem ecclesiam Hanc donationem dedi predictis ancillis Cristi cum concessione uxoris mee Agnetis et Hugonis filii mei et omnium heredum meorum in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni terreno servitio inperpetuum possidendam cum duabus filiabus meis quas inter eas in sorores receperunt De hac quoque concessione et donatione confirmationem domini Henrici regis nostri predictis ancillis Dei habere pepigi secundum posse meum Huius donationis et confirmationis hii sunt testes []
