Charter Document - 05621139
| Charter Number: | 05621139 |
|---|---|
| Cartulary Title: | An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1194 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Linc in vigilia sancti Mathei apostoli anno regni regis Ricardi vj coram Galfrido filio Petri et Willelmo de Stutevill Theobaldo de Valemeres Henrico de Wynchet magistro Aristotile et Uillelmo de Aubeney iustitiariis domini regis tunc ibidem presentibus et multis aliis baronibus et fidelibus domini regis inter sanctimoniales de Alvingham petentes et Simonem de Chauncy tenentem de pastura frussata in campo de Swynhope unde recognitio sum monita fuit inter eos in curia domini regis scilicet quod predictus Symon dimittet facere dimidiam partem pasture frussate in waretto ad communem pasturam uno anno et alteram medietatem eiusdem pasture alio anno et ita per singulos anno[s] Et propter unam partem eiusdem frussure eo anno quo seminabitur concessit predictus S predictis sanctimonialibus in proprios usus culturam earundem quam habent ex australi parte inter bercariam suam quod dicitur Horty et proximam viam apud austrum in pasturam vel ad colendum quamdiu segetes erunt in predicta parte frussure ita quod nullus habebit communam in illa cultura nisi ipse sanctimoniales quamdiu segetes erunt in predicta parte frussure Et quando segetes removebuntur erit totum campus de S communis ad pasturam ex orientali parte aque eisdem sanctimonialibus et eidem Symoni Et pro alia parte frussure quamdiu segetes in illa fuerint habebunt medietatem culture sue proprie ex aquilonari parte eiusdem bercarie quam habent ad proprios usus et ad libitum suum et quando segetes removebuntur erit eis communa scilicet Symoni predicto et sanctimonialibus sicut predictum est Et predictus Symon concessit eisdem sanctimonialibus in campo de Suyneop communam pasturam ad sexcentas oves et sex decem animalia ex orientali parte aque et communam pasturam de Neuton quantum eis warantizare poterit in campo eiusdem Neuton cum libero introitu et exitu predictis ovibus et animalibus ad predictam bercariam salva wainnabili terra earundem sanctimonialium sicut carta predicti Symonis testatur quam ipse de eo habent Et si prefatus Symon faciat aliquam defensam in parte eiusdem campi de Suyneop ex orientali parte aque communiter intrabunt predictus Symon et predicte sanctimoniales et homines de Suyneop in illam defensam
