Charter Document - 05621133
Charter Number: | 05621133 |
---|---|
Cartulary Title: | An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Gift |
Date: | 1148 - 1168 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[N]otum sit omnibus fidelibus sancte matris ecclesie filiis quod ego Symon de Chancy concessione uxoris mee Helewise et heredum meorum dedi et hac presenti carta confirmavi sanctimonialibus de Alvingham in liberam et perpetuam feudi firmam quoddam molendinum in Suyneop et omnia que ad illud pertinet scilicet unam mansuram iuxta pontem et x et viij dailes de terra arabili que in vernantur pro xx acris et quoddam pratum duobus perticatas et dimidia in latitudine et quoddam holmum inter duo stangna iuxta molendinum Preterea dedi licentiam eis removendi et edificandi molendinum ubicumque voluerint ultra pontem contra occidentem pro xx solidis mihi et heredibus meis annuatim infra ebdomodam ante festum sancti Botulphi persolvendis Ego vero et heredes mei warantizabimus et acquietabimus omnia predicta prefatis monialibus erga dominos et omnes homines libere et quiete ab omni terreno servitio et exactione pro prescriptis xx solidis Hiis testibus []