Charter Document - 05621119

Charter Document - 05621119


Charter Number: 05621119
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Inspeximus, Confirmation
Date: 1195 - 1198
Date type: Assigned
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

[H]ubertus Dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas et apostolice sedis legatus omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit eternam in domino salutem Ad universorum volumus notitiam pervenire nos autenticum scriptum venerabilis fratris Hugonis Dei gratia Lincolniensis episcopi sub huius continentie forma inspexisse [] Quia igitur securitati et paci virorum ac mulierum religiosarum quantum possumus providere tenemur ut firmius sit quod nostra auctoritas roboraverit prescriptas concessionem et confirmationem venerabilis fratris nostri Hugonis Lincolniensis episcopi sicut rationabiliter facte sunt nostre auctoritatis assensu confirmamus et tam presentis pagine serie quam sigilli nostri appositione communimus Hiis testibus []

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



[H]ubertus Dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas et apostolice sedis legatus omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit eternam in domino salutem Ad universorum volumus notitiam pervenire nos autenticum scriptum venerabilis fratris Hugonis Dei gratia Lincolniensis episcopi sub huius continentie forma inspexisse [] Quia igitur securitati et paci virorum ac mulierum religiosarum quantum possumus providere tenemur ut firmius sit quod nostra auctoritas roboraverit prescriptas concessionem et confirmationem venerabilis fratris nostri Hugonis Lincolniensis episcopi sicut rationabiliter facte sunt nostre auctoritatis assensu confirmamus et tam presentis pagine serie quam sigilli nostri appositione communimus Hiis testibus []embed