Charter Document - 05621111
Charter Number: | 05621111 |
---|---|
Cartulary Title: | An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1175 - 1225 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[S]ciant presentes et futuri quod ego Willelmus filius Ranulphi de Wythkale concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Alvingham tres partes unius bovata terre in territorio de Wythkale in perpetuam elemosinam cum omnibus pertinentiis suis et aisiamentis infra villam et extra illas scilicet tres partes unius bovata terre quas Gille filius Gerardi tenuit et quas domina Sibilla de Lisewys dedit predicto conventui et carta sua confirmavit sicut testatur carta eius quam inde habet predictus conventus Concessi etiam predicto conventui et carta mea confirmavi Galfridum Ka cum catallis suis et tota sequela sua inperpetuum Hec autem concessi et confirmavi predicto conventui tenenda et habenda libere et quiete ab omni terreno servitio et seculari exactione faciendo tam forinsecum servitium mihi et heredibus meis quantum pertinet ad illam terram scilicet unde quadraginta sex bovata faciunt feudum unius militis et duas partes feudi unius militis Hos autem feci pro salute mea et uxoris mee et heredum meorum Et ego et heredes mei warantizabimus predicto conventui predictam terram cum omnibus pertinentiis suis et predictum Galfridum cum tota sequela sua et defendemus erga omnes homines inperpetuum Hiis testibus []